lunedì 15 marzo 2021

QUINQUE SENSUS

 

QUINQUE SENSUS



Visus, us: oculus, i

Auditus,us: auris,is

Odoratus,us: nasus, i; nares, ium

Gustatus, us: lingua, ae; os, oris

Tactus, us: manus, us; digitus,i; corpus totum

-------------------

Sensus, interpretes ac nuntios  vitae, in capite tamquam in arce, natura collocavit.

Visus in oculis est. Oculi tamquam speculatores ac vigiliae altum capitis locum tenent, unde omnia videre possunt.

Aures quoque recte natura in altis corporis partibus collocavit: sonitus enim alta petunt. Auditus in senibus non est tam validus quam in iuvenibus.

Itemque nares recte sursum sunt: odores enim ad superas partes tendunt; non sine causa, praeterea, ori nasus vicinus est. Narium opera cibos potionesque iudicare possumus. Odoratus gustatum adiuvat in ciborum optimorum  optione.

Tactus autem toto corpore aequabiliter diffusus est, itaque omnes ictus et omnes frigoris ac caloris adpulsus percipere possumus. Manus et digiti praesertim, cum aliquid tangunt, multas cognitiones ad cerebrum nostrum mittunt.