QUINQUE SENSUS
Visus, us: oculus, i
Auditus,us: auris,is
Odoratus,us: nasus, i; nares, ium
Gustatus, us: lingua, ae; os, oris
Tactus, us: manus, us; digitus,i; corpus totum
-------------------
Sensus, interpretes ac nuntios vitae, in capite tamquam in arce, natura collocavit.
Visus in oculis est. Oculi tamquam speculatores ac
vigiliae altum capitis locum tenent, unde omnia videre possunt.
Aures quoque recte natura in altis corporis partibus
collocavit: sonitus enim alta petunt. Auditus in senibus non est tam validus
quam in iuvenibus.
Itemque nares recte sursum sunt: odores enim ad superas
partes tendunt; non sine causa, praeterea, ori nasus vicinus est. Narium opera
cibos potionesque iudicare possumus. Odoratus gustatum adiuvat in ciborum
optimorum optione.
Tactus autem toto corpore aequabiliter diffusus est,
itaque omnes ictus et omnes frigoris ac caloris adpulsus percipere possumus.
Manus et digiti praesertim, cum aliquid tangunt, multas cognitiones ad cerebrum
nostrum mittunt.
Nessun commento:
Posta un commento